Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.10 Cic. Fam. 6.6.13 (English) >>Cic. Fam. 6.7.1

6.6.12 habes augurium meum; quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis recordatio;

6.6.13 exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re p. carere quam bona. sed hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus.

interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime cotidie magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti neminem. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe optima sustentes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.6.10 Cic. Fam. 6.6.13 (English) >>Cic. Fam. 6.7.1

Powered by PhiloLogic